Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 13.47 Cic. Fam. 13.48 (English) >>Cic. Fam. 13.49

13.48 Scr. Romae, ut videtur, autumno anni 707 (47). CICERO C. SEXTILIO RVFO QVAESTORI S. D. omnis tibi commendo Cyprios, sed magis Paphios (quibus tu quaecumque commodaris erunt mihi gratissima), eoque facio libentius ut eos tibi commendem, quod et tuae laudi, cuius ego fautor sum, conducere arbitror, cum primus in eam insulam quaestor veneris, ea te instituere quae sequantur alii ; quae, ut spero, facilius consequere, si et P. Lentuli, necessari tui, legem et ea quae a me constituta sunt sequi volueris ; quam rem tibi confido magnae laudi fore.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 13.47 Cic. Fam. 13.48 (English) >>Cic. Fam. 13.49

Powered by PhiloLogic